

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 13: Versus 1
Iniit autem.Apostolis, evangelistis, qui fidem incarnationis a Judaeis ad salutem gentium transtulerunt. Hoc est enim de colle Cariathiarim[quae est in Juda, et interpretatur civitas sylvarum], ad se arcam Domini transferre: de eminentia scilicet Scripturarum apud Judaeos posita, ubi umbra nemorosa figurarum abundat; ad intellectum gentilis populi, ubi fundatur Ecclesia, fidem Domini perducere.